MUNSTERBERGA

MUNSTERBERGA
MUNSTERBERGA
urbs Silesiae, sub Duce proprio, cum arce splendida, ad Olavum amnem. 7. milliar. German. ab Uratislavia in Meridiem 7. ab Oppolia in Occasum, Bohemiam versus. Vide etiam Monsterberga. Familiae caput Gerhardus fuit, ex Comitibus de Nidda et Berneck, Bosconis filius, qui Cunstadium in Bohemia condidit, et titulum ad posteros transmisit. Eius pronepos Bosco dein Podiebradii nomen assumpsit, ac iterum pronepotem habuit Georgium, qui Regnum Bohemiae gessit. Huius filii, Victorinus et Hinco, Munsterbergenses, Oelsnenses et Volavienses Duces creati sunt. E quibus Principatibus, postquam alienatus esset Munsterbergicus, cum huius titulo Oelsnensis et Bernstadius ad posteritatem transiêre. Eam terminârunt ex masculis Henricus Wenceslaus A. C. 1639. et Carolus Fridericus A. C. 1647. mortui, quorum sic habent Progenitores; Victorinus de Cunstad et Podiebrad Comes de Berneck, Nidda et Glaz, ex Anna de Wartenberg, pater fuit Georgii Dn. de Podiebrad, Regis Bohemiae, exstincti A. C. 1471. Hôc et Cungundâ de Sternberg (filiâ Smilonis Liberi Baron. de Sternberg) genitus Henricus (post obitum Iohannis ultimi Munsterbergensium Ducum, ex familia Piastea) de ducatus hoc, cum fratre, a Friderico III. Imperatore investitus est A. C. 1463. obiitque A. C. 1498. Pater, ex Ursula Brandeburgica (filia Alberti Electoris) Caroli Duci Munsterbergae et Oelsae, defuncti A. C. 1536. Huic Anna Saganensis (filia Iohannis Ducis Glogoviae et Sagani) peperit Henricum. qui decessit A. C. 1617. relictô ex Margaretha Megapolitana (Henrici Ducis filiâ) Carolô, qui eôdem, quô Pater annô, fatô functus est. Suscepit vero hic, ex Elisabetha Magdalena Lignicia, Georgium (natum et denatum 1590.) Henricum Wenceslaum (natum 1592. denatum 1639. postquam Annam primo Magdalenam Palatinam; exin Annam Ursulam Reibnizam, uxores duxisset) Carolum Fridericum, ultimum ex Podiebradiis masculum, A. C. 1593. maritum primo Annae, dein Sophiae Magdalenae Ligniciae defunctae A. C. 1647.) Barbaram Margaretham (natam A. C. 1595. denatam 1652.) Georgium Ioachimum (natum 1597. denatum 1598.) Elisabetham Magdalenam (natam 1599. uxorem Georgii Rudolfi Ducis Lignicii, denatam, 1631.) et Sophiam Catharinam (natam 1601. nuptam Georgio Duci Lignicio, defunctam ...) omnes Duces Silesiae, in Monsterberg et Oels etc. e quibus Caroli Friderici filia Elisabetha Maria (nata A. C. 1625. ex priore eius uxore) Sylvio Nimrodo e Ducibus Wirtenbergicis, marito, hereditatem attulit: impetrata a Ferdinando III. Imperator investiturâ (quâ ipsa Coniux simul investitia, et Beneficium ad secundum, si iniret, coniugium protensum est.() Quibus coniugibus nati sunt, Ferdinandus Carolus (natus 1650. denatus 1668.) Sylvius Fridericus (natus 1651. et ab A. C. 1672. Eleonorae Carolae agnatae maritus) Christianus Ulricus (natus 1652. maritus Annae Elisabethae filiae Christiani Principis Anhaltini, et ex ea Pater Christiani Ulrici et Leopoldi Victoris) et Iulius Sigismundus (natur 1653.) omnes Dues Olsenses, lineae Iulianae Wirtenbergicae. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Part. 2. p. 17.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • MONSTERBERGA vulgo MUNSTERBERG — MONSTERBERGA, vulgo MUNSTERBERG urbs Silesiae, Ducatus olim cognominis caput: Fuit autem Monsterbergicae lineae Auctor Boleslaus I. fil. Boleslai Silesiae Ducis, qui Suidnicensem lineam condidit; frater Bernardi maioris natu, qui Patri in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PODIEBRADIUS Georgius — Bohemiae, post Ladislaum, Rex. Natus A. C. 1420. specimen futurae virtutis edidit in praelio apud Thaboritas. A. C. 1438. Gubernator Bohemiae electus, astu occupavit Pragam, A. C. 1441. Parasito interroganti, cur Hussitis potius adhaereret, quam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SILESIA — Germaniae regio ampla, populosa, fertilis, diu fuit sub imperio Polonorum, sed tandem subiecta coronae Bohemicae, a tribus saeculis, accipiens nomen ab amne Schleso, vel, ut alii sentiunt, a Schleso rege. Odera fluv. perlabitur eam. Hanc igne et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”